monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 8, XXIII <<<     >>> XXV

Caput XXIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Post multa enim ad hoc ipsum redit, ut iterum dicat de diis, quos homines fecerunt, ita loquens: "Sed iam de talibus sint satis dicta talia. Iterum, inquit, ad hominem rationemque redeamus, ex quo divino dono homo animal dictum est rationale. Minus enim miranda etsi miranda sunt, quae de homine dicta sunt. Omnium enim mirabilium vicit admirationem, quod homo divinam potuit invenire naturam eamque efficere. Quoniam ergo proavi nostri multum errabant circa deorum rationem increduli et non animadvertentes ad cultum religionemque divinam, invenerunt artem, qua efficerent deos. Cui inventae adiunxerunt virtutem de mundi natura convenientem, eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis, per quas idola et bene faciendi et male vires habere potuissent." Nescio utrum sic confiterentur ipsi daemones adiurati, quo modo iste confessus est. "Quoniam, inquit, proavi nostri multum errabant circa deorum rationem increduli et non animadvertentes ad cultum religionemque divinam, invenerunt artem qua efficerent deos." Numquidnam saltem mediocriter eos dixit errasse, ut hanc artem invenirent faciendi deos, aut contentus fuit dicere: Errabant, nisi adderet et diceret: Multum errabant?
2 Iste ergo multus error et incredulitas non animadvertentium ad cultum religionemque divinam invenit artem, qua efficeret deos. Et tamen quod multus error et incredulitas et a cultu ac religione divina aversio animi invenit, ut homo arte faceret deos, hoc dolet vir sapiens tamquam religionem divinam venturo certo tempore auferri.
3 Vide si non et vi divina maiorum suorum errorem praeteritum prodere, et vi diabolica poenam daemonum futuram dolere compellitur. Si enim proavi eorum multum errando circa deorum rationem incredulitate et aversione animi a cultu ac religione divina invenerunt artem, qua efficerent deos: quid mirum, si, haec ars detestanda quidquid fecit aversa a religione divina, aufertur religione divina, cum veritas emendat errorem, fides redarguit incredulitatem, conversio corrigit aversionem? Si enim tacitis causis dixisset proavos suos invenisse artem, qua facerent deos: nostrum fuit utique, si quid rectum piumque saperemus, adtendere et videre nequaquam illos ad hanc artem perventuros fuisse, qua homo deos facit, si a veritate non aberrarent, si ea, quae Deo digna sunt, crederent, si animum adverterent ad cultum religionemque divinam; et tamen si causas artis huius nos diceremus multum errorem hominum et incredulitatem et animi errantis atque infidelis a divina religione aversionem, utcumque ferenda esset inpudentia resistentium veritati.
4 Cum vero idem ipse, qui potestatem huius artis super omnia cetera miratur in homine, qua illi deos facere concessum est, et dolet venturum esse tempus, quo haec omnia deorum figmenta ab hominibus instituta etiam legibus iubeantur auferri, confitetur tamen atque exprimit causas, quare ad ista perventum sit, dicens proavos suos multo errore et incredulitate et animum non advertendo ad cultum religionemque divinam invenisse hanc artem, qua facerent deos: nos quid oportet dicere, vel potius quid agere nisi quantas possumus gratias Domino Deo nostro, qui haec contrariis causis, quam instituta sunt, abstulit?
5 Nam quod instituit multitudo erroris, abstulit via veritatis; quod instituit incredulitas, abstulit fides; quod instituit a cultu divinae religionis aversio, abstulit ad unum verum Deum sanctumque conversio; nec in sola Aegypto, quam solam in isto plangit daemonum spiritus, sed in omni terra, quae cantat Domino canticum novum, sicut vere sacrae et vere propheticae litterae praenuntiarunt, ubi scriptum est: "Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra." Titulus quippe psalmi huius est: "Quando domus aedificabatur post captivitatem." Aedificatur enim domus Domino civitas Dei, quae est sancta ecclesia, in omni terra post eam captivitatem, qua illos homines, de quibus credentibus in Deum tamquam lapidibus vivis domus aedificatur, captos daemonia possidebant.
6 Neque enim, quia deos homo faciebat, ideo non ab eis possidebatur ipse qui fecerat, quando in eorum societatem colendo traducebatur; societatem dico, non idolorum stolidorum, sed versutorum daemoniorum. Nam quid sunt idola, nisi quod eadem scriptura dicit: "Oculos habent, et non videbunt", et quidquid tale de materiis licet affabre effigiatis, tamen vita sensuque carentibus dicendum fuit?
7 Sed inmundi spiritus eisdem simulacris arte illa nefaria conligati cultorum suorum animas in suam societatem redigendo miserabiliter captivaverant. Unde dicit apostolus: Scimus quia nihil est idolum; sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo; nolo vos socios fieri daemoniorum.
8 Post hanc ergo captivitatem, qua homines a malignis daemonibus tenebantur, Dei domus aedificatur in omni terra; unde titulum ille psalmus accepit, ubi dicitur: "Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen eius, bene nuntiate diem ex die salutare eius. Adnuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius; quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. Quia omnes dii gentium daemonia, dominus autem caelos fecit." Qui ergo doluit venturum fuisse tempus, quo auferretur cultus idolorum et in eos, qui colerent, dominatio daemoniorum, malo spiritu instigatus semper volebat istam captivitatem manere, qua transacta psalmus canit aedificari domum in omni terra.
9 Praenuntiabat illa Hermes dolendo; praenuntiabat haec propheta gaudendo. Et quia Spiritus victor est, qui haec per sanctos prophetas canebat, etiam Hermes ipse ea, quae nolebat et dolebat auferri, non a prudentibus et fidelibus et religiosis, sed ab errantibus et incredulis et a cultu divinae religionis aversis esse instituta miris modis coactus est confiteri.
10 Qui quamvis eos appellet deos, tamen cum dicit a talibus hominibus factos, quales esse utique non debemus, velit nolit, ostendit colendos non esse ab eis, qui tales non sunt, quales fuerunt a quibus facti sunt, hoc est a prudentibus, fidelibus, religiosis; simul etiam demonstrans ipsos homines, qui eos fecerunt, sibimet inportasse, ut eos haberent deos, qui non erant dii.
11 Verum est quippe illud propheticum: Si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt dii. Deos ergo tales, talium deos, arte factos a talibus, [cum appellasset Hermes,] id est idolis daemones per artem nescio quam cupiditatum suarum vinculis inligatos cum appellaret factos ab hominibus deos, non tamen eis dedit, quod Platonicus Apuleius (unde iam satis diximus et quam sit inconveniens absurdumque monstravimus), ut ipsi essent interpretes et intercessores inter deos, quos fecit Deus, et homines, quos idem fecit Deus; hinc adferentes vota, inde munera referentes.
12 Nimis enim stultum est credere deos, quos fecerunt homines, plus valere apud deos, quos fecit Deus, quam valent ipsi homines, quos idem ipse fecit Deus. Daemon quippe simulacro arte impia conligatus ab homine factus est deus, sed tali homini, non omni homini.
13 Qualis est ergo iste deus, quem non faceret homo nisi errans et incredulus et aversus a vero Deo? Porro si daemones, qui coluntur in templis, per artem nescio quam imaginibus inditi, hoc est visibilibus simulacris, ab eis hominibus, qui hac arte fecerunt deos, cum aberrarent aversique essent a cultu et religione divina, non sunt internuntii nec interpretes inter homines et deos, et propter suos pessimos ac turpissimos mores, et quod homines, quamvis errantes et increduli et aversi a cultu ac religione divina, tamen eis sine dubio meliores sunt, quos deos ipsi arte fecerunt: restat, ut, quod possunt, tamquam daemones possint, vel quasi beneficia praestando magis nocentes, quia magis decipientes, vel aperte malefaciendo (nec tamen quodlibet horum, nisi quando permittuntur alta et secreta Dei providentia), non autem tamquam medii inter homines et deos per amicitiam deorum multum apud homines valeant.
14 Hi enim diis bonis, quos sanctos angelos nos vocamus rationalesque creaturas sanctae caelestis habitationis sive sedes sive dominationes sive principatus sive potestates, amici esse omnino non possunt, a quibus tam longe absunt animi affectione, quam longe absunt a virtutibus vitia et a bonitate malitia.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 8, XXIII <<<     >>> XXV
monumenta.ch > Augustinus > 24